Rozmiar: 15909 bajtów

- 313 -

1380. Dez. 4. Liegnitz.

Herzog Ruprecht bestätigt für sich und als Vormund seiner Brüder die Privilegien der Stadt.

In nomine domini amen. Vt ea, que graciose, racionabiliter et, pie a progenitoribus nostris pro comodo, pace et salute subditorum gesta cognouimus, amplioris gracie et fauoris prosequamur augmento, reipublice ac propria nos vtilitas admonet et hortatur, igitur nos Rupertus dei gracia Slezie dux, et dominus Legnicensis ob perpetuam rei memoriam ad cunctorum tam presencium quam futurorum noticiam deducimus publice per presentes, quod in nostra constituti presencia fideles nostri dilecti consules et scabini, iurati, maiores seu seniores tocius vniuersitatis ymmo tota vniuersitas ciuitatis nostre Legnicensis, quendam exhibuerunt cyrographum seu priuilegialem litteram sanam, inuiolatamque prorsus et omnis suspicionis scrupulo penitus carentem, communitam sigillo maiori magnifici principis ducis Wenceslai, felicis recordacionis quondam domini Legnicensis, domini ac patris nostri carissimi, pendenti in cordula ex serico rubei et viridi coloris contorta, cuius quidem tenor per omnia ac de verbo ad verbum sequitur hoc modo (siehe No. 195, 1353 März 1.), supplicantes nobis presentibus humilibus studiose, vt eandem litteram et omnia et singula in ea contenta ratificare et gratificare graciose dignaremur... nos itaque Rupertus dux et dominus, qui supra moti ac graciosius inclinati precibus subditorum nostrorum prefatorum, nolentes eos racionabili eorum desiderio frustrari, sed pocius in iuste petitis fauorabiliter exaudiri, nomine nostro ac illustrium fratrum nostrorum, Wenceslai, Boleslai et Heinrici eadem dei gracia Slesie ducum et in Legnicz nobis coheredum, quorum pro nunc tutelam gerimus, vniuersa ac singula iura, conswetudines, libertates, statuta, vtilitates, gracias, deliberaciones et comoda. nichil dempto ab omnibus ac singulis progenitoribus nostris vsque ad nos ipsos, qui pronunc in hac vita subsistimus, ipsis omnibus et singulis communiter et diuisim facta, ymmo et supratactam patris ac domini nostri litteram in omnibus ac singulis suis clausulis, articulis, punctis, sensibus et sentencijs a maximo vsque ad minimum, nichil penitus pertransito neque pretermisso ex innata nobis liberalitatis munificencia, ratificamus, gratificamus, approbamus et inueterata iam aliquamdiu recenter denuo renouamus ac sigilli nostri generalis subappensione roborantes ex certa nostra sciencia confirmamus; in cuius rei testimonium perpetuum ac efficaciam incoramutabilem presentem eis tradidimus litteram sigilli nostri generalis robore communitam. Actum et datum .Legnicz anno incarnacionis M°CCC octuagesimo, die sancte Barbare virginis et martiris gloriose, presentibus fidelibus nostris dilectis Theodrico milite de Predil, Johanne de Predil, Nicolao Heyneri protunc iudice curie nostre, Nicolao de Ozsla, Ulrico de Gusk, Heinrico de Slewicz, Tschybano de Parchwicz et Thoma Gyethan, curie nostre notario commissario premissorum.

O. d. St. L. No. 152, das herzogl. Wappensiegel an rothseidnen Schnüren. — Bitschens Privilegb. f. CXCVIII.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów